Words
(Texts, both printed and handwritten)
ID | Thing | Inscription Text | Characteristics | Functions | Role Mentions |
---|---|---|---|---|---|
[7060] | Philips Galle (printmaker), Rhinoceros Abada | PHILIPPUS GALLAEUS SPECTATORIB.S. || Cum Ioannes Moflinius Philippi II. Hispaniarum regis Sacellanus, vir uti omnis generis elegantiarum ita et rerum naturalium summus admirator, rhinocerotis hanc imaginem ad vivum animal suis sumptibus depingendam curasset: eamque in Belgium rediens, mecum liberaliter communicasset: dignam indicavi, ut eandem mea manu in aes inciderem, et meo preso publicam facerem. Belua enim nostro orbi rarissime visa et nunquam hactenus quod sciam ab aliquo pictura, aut typo vere delineata. Ex India hoc animal Ulyssiponam allatum, inde Madritum in aulam adductum, aetatis annum agens decimum tertium. Corpus totius animalis a rostro ad clunium extrema longitudinem duodecim pendum continet. Hispani nomine Abada appellant. Qui huius descriptionem pleniorem desiderant, eiusque peculiaria omnia scire aveant, Strabonem, Plinium, Aelianum, Oppianum aut si malint, unum Gesnerum adeant in sua Quadrupedum historia. His addant si velint Garciam ab Horto aliosque recentiores rerum Indicarum scriptores. Antverpiae M.D.LXXXVI. | majuscule, roman numeral, italics | date, address or reference to place, dedication, commentary or explanation, signature or reference to actor | place of production |
[7059] | Philips Galle (printmaker), Rhinoceros Abada | RHINOCEROS. | majuscule | caption or identification of motif, title |