Words
(Texts, both printed and handwritten)
ID | Thing | Inscription Text | Characteristics | Functions | Role Mentions |
---|---|---|---|---|---|
[51] | Frans Hogenberg (printmaker), Moscovia quae et Alba Russia non contenta Europae et Sarmatiae parte... | Francisous Hogenb ex vero sculpsit 1570. | signature or reference to actor, date | printmaker | |
[1035] | Frans Hogenberg (printmaker), Moscovia quae et Alba Russia non contenta Europae et Sarmatiae parte... | Clarisso ac Ornatisso D. Ioan Coppenio Ciuitatis Gdanensis Senatori prudentisso Anthonius Wied Salutem et faelices a Deo Opt Max sucessus precatur. Necdum prorsus memorie exridit mee Clarissime ac Humaniss Dnem nostrum illud de varijs rebus colloquitum, quod e Prussia in Litvaniam profecti inter nos conferentes habuimus. Atque ob id pro mea virili addiscere conatus sum, ac exquisite pernoscere oins illius regionis situm, que magni ducus Moscovie ditioni subest, olim Sarmatie Evropee Asiatique ac Scythie nomine contenta, a veteribus solofere nomine cognita. Nos vero civitatum omnium, castrorum, marium, lacuum, fontiumque loca, numerum, situm, distantiasque, quanta potuimus diligentia adsignavimis. Ac insuper fluviorum flexus, cursus, ac fontes quoque, qui maxima ex parte e lacunosa paludosaque emanant planicie. Quibus in rebus non mediocrem nobis prestitit operam generosus Ioannes Latzki unus olim ex principibus Moscovie, qui nunc post magni ducis Basilij e vivis decessum ob seditionem non leuem magnatum quorundam, ac relictum tenere a tetis Basilij filium ad innuictissimum Polonie Regem Sigismundum confugit, ubi sane humaniter ac splendide pro sua et prudentia etc ingenij dexteritate acceptus est. Quum vero ante aliquot annos apud hunc multis precibus egerit D Sigismundus ab Herberstein orator id temporis Imperatoris Maximiliani ad magnum illum Moscovie ducem Basilium, ut Moscoviam ipsi describendam curaret, nunquam cessauit deinceps omnia perquirere que ad regionis cognitionem viderentur spectare. Ac deinde, ut in me omnem suum laborem transffunderet, nihil ad narrationis veritatem reliqui fecit. Quod autem tuo nomini Clarissime Dnem meum hunc dedicauerim laborem, partim me adegit animi in te mei gratitudinis affectus quod te videam non familiares ac amicos modo verum et exteros et aduenas summa amplecti humanitate, maximoque prosequi favore. Partim me mouit quod te animaduerterim cum reliquarum bonarum artium tum Geographie studio admodum oblectari. Tue igitur humanitatis fuerit hunc meum conatum non aspernari, ac me inter clientulos tuos perpetuo numerare, quod si obtinuero, nihil est quod in praesetiarum aliud optem, quam ut faeliciter et quam optime valeas. Ex Wilda Lituanie 13 kal. April Anno 1555. | commentary or explanation, dedication, address or reference to place, date | dedicatee, dedicator | |
[208] | Frans Hogenberg (printmaker), Moscovia quae et Alba Russia non contenta Europae et Sarmatiae parte... | Zlata Baba Hoc est aurea vetula idolum quod huius partis incole adorant. Obi fluvius sesquidiei navigatione latus atque tam plenus piscibus ut navigantium remis premantur. Hiс longum capillitium gestant Columnarum Alexandri nihil hodie extat neque ulla est apud Sarmatas memoria Perekopska Tartari sunt Christianis admodum infesti Assow Turca possidet Sic interficiuntur uri Iuhri ex quibus Hungari in Hungaria ut idem quoque idioma ostendit. Belij Iesera hoc est amplum mare Huc tempore belli Dux Moscovie transfert thesaurum fuum. Diffina coenobium Rutenicum Sic venantur ursos ligneis furncis Swinttinosz, hoc est Sacer nasus, nasus id est promontorium. Mors belua marina dentibus suspensa gressum per altas rupes promouet in verticem usque, unde citius se demittit per subiectos campos grassatura. Rossomaka animal voracissimum Soloffki caenobium Rutenicum | commentary or explanation, caption or identification of motif | ||
[1120] | Frans Hogenberg (printmaker), Moscovia quae et Alba Russia non contenta Europae et Sarmatiae parte... | Anthonius Wied candido lectori S. Moscovia etque Alba Russia non contenta Europee Sarmatia parte, sed et magnam Asiatice supergressa Scythicas oras ingreditur hellespontum versus, donec per ignotas gentes in mare Cronium nostris congelatum excurrerit. Unde se hittus in occidentem recipiens septentrionale latus Moscovie describit. Occiduum latus Scandie peninsule isthmus Biarmios Laponezque feros homines habena, deinde Liuonia Lithuaniaque terminant. A meridie atque ortu Tartari inminent ex Scythia ultra Imaum ante 330 annos in has oras transgressi, qui ad effigiem civitatis per hordas (ut ipsi vocant) divisi latissimos pervagantur campos, eo deflectentes qou loci conditio pascendisque gregibus ubertas traxerit. Pro domibus carros habent centonibus corijsue contectos, quales Graeci A maxobios, Scythe Veios appelant atque hoc domicilij genus iam inde a gentis usque origine servant. Quod item ex Scythis Comerum Gallum anno 190 ab aquarum inundatione ad Italos transtulisse autor est Berosus Babilonicus. Moscovia vero alicubi sub ipsos fere septentriones extensa nihil frugum gignit, frigidissima enim ea parte est, tum propter longissimas noctes, tum propter humiliorem tota astate solem. Meridiem versus mitior est. Moneta regioni argentea est ut Europeis omnibus Mancipia tum a vicinis mercatur, tum ipsa venum exponit. Qua parte Cronio mari accedit zebellinas armelinasque pelles nobilium ac matronarum delicias mittit. Qua vero Lithuanie iungitur uros, ursos, pregrandesque ac atros lupos animalia ferocissima passim in Hercynia sylua gignit. Totius autrem regionis metropolis Moscovia tum fluminum opotunitate, tum hominum frequentia atque arce munitissima omnium Moscovie urbium faelicissima est. Neglina fluvitus Moscbusque peninsulam efficiunt. Origo gentis (ut nomen ipsum arguit) Moscus Noe Iapeto filio filio nepos fuit. Nam Berosus Moscos in Asiam simul ac Europam colonias deduxisse testatur. Ac in Asia quidem ad orientalem pertem Euxini maris Moschos habitasse testis est Iosephus, Strabo, Mela et plerique alij, quare, cum ijs Locis vicina sit admodum nostra hec Moscovia, non est dissimile vero Moscos illinc in Europan usque sedes produxisse, aut parte ibi manente reliquos in hanc nostram concessisse. Si alij Moscovitas esse contendant eos, quos Ptol. Modocas vocat, non repugno, sed viderint hi ne forte Modoce pro Mosoche scriptum sit male, Hebrei enim Moscum Mosoch vocant. Idololatre fuerunt Moscovite, nunc Christiani Graecorum dogmatibus ante 500 annos imbuti. Porro qui septentrionem accolunt adhuc in veteri insania perdurant. Vale ex Wilda Lithuaniae anno 1555. Cal: Novemb. | preface or ad lectorem, date | contributor |