Narratives – N334

Stone images of Druids

Conrad Celtis, Quattuor libri amorum, Urbs Norinberga, cap. III De Hercyniae silvae magnitudine et de eius in Europa definitione

Latin

sed nihil in hac silva druidum coenobiis illustrius est. Genus illud philosophorum apud Gallos graecanice viventium erat: quos a)po\ tou= drus druo\s id est a quercubus nominavere: inter quos ut ab illis antiquitus ut Abrahae et Gedeonis quercus testis est oracula effundi credebantur. Ita illi veluti oraculorum et sortium fulminumque quorum illa arbor obnoxia interpretes: tales consedebant quales nudius vidimus dum Iohannes qew=filos vir summa eruditione et ingenio nos in patriam suam ad radices piniferi secum adduceret hic dum forte in coenobium divertissemus: imagines lapideas sex vetustissimo saxo ad fores templi parieti insertas conspeximus: septem pedum singulae. nudis pedibus: capita intecti. graecanico pallio et cucullato. perulaque et barba ad inguina usque promissa et circa naris fistulas bifurcata in manibus liber et baculus diogenicus severa fronte et tristi supercilio obstipo capite: figentes lumina terris.

Created by
  • Grażyna Jurkowlaniec (2026-01-01 09:44)

Edited by
  • Grażyna Jurkowlaniec

Last update by
  • Grażyna Jurkowlaniec (2026-01-01 09:48)